Hebdomada Papae, o boletim em latim da Rádio Vaticano
HEBDOMADA PAPÆ
Notitiæ Vaticanæ Latine redditæ
Die undetricesimo mensis Novembris anno bismillesimo vicesimo quinto
TITULI
Pontíficis iter apostólicum in Túrciam et Líbanum.
Leónis Quarti Décimi decessórum itínera in utrámque Natiónem.
Generális Audiéntia fériæ quartæ, die sexto et vicésimo mensis Novémbris.
Salútem plúrimam ómnibus vobis núntios Latínos auscultántibus dicit Eugénius Murrali.
NOTITIAE
Túrcia et Libánus Leónem Quartum Décimum recípiunt, primum apostólicum iter susceptúrum in Túrciam a die vicésimo séptimo usque ad diem tricésimum mensis Novémbris et in Líbanum a die vero tricésimo mensis Novémbris ad diem álterum mensis Decémbris. Complúra sunt ei expediénda. Refert Silvia Guidi.
Túrcia et Líbanus in locis quibúsdam includúntur a bellis et violéntiis non exémptis, ubi tamen, quamvis dolénda ac discrepántia non desint, diálogi, receptiónis pacísque sémitæ éxstrui possunt. Duæ huius itíneris seléctæ sunt senténtiæ, scílicet «Unus Dóminus, una fides, unum baptísmum» atque «Beáti pacífici». Itíneris ad Túrciam præcípuum est celebrátio œcuménica millésimi et septingentésimi anniversárii anni a Nicǽno Concílio celebráto, dum in Cedrórum Civitáte pérmovens agétur “prex silens” apud Béryti portum, ubi quinque abhinc annos dirúptio ducéntos hómines interémit atque septem mília vulnerávit. Leo Quartus Décimus utriúsque Natiónis íntima experítur, vultus convéniens ac cœtus eorúmque vices. Præstans tempus huius itíneris erit, cum Póntifex privátim cum Tayyip Erdogan et Iosépho Aoun lóquitur, cum civíles, religiósas, etiam aliárum religiónum potestátes salútat, necnon Mesquítas et Ecclésias invísit ac potissímum apud Diyanet in Túrcia religiósa negótia tractántur.
Ex primo itínere apostólico Leónis Quarti Décimi Papæ movéntes, in memóriam revocámus itínera illuc suscépta ab eius Decessóribus. Refert Amadéus Lomonaco.
Iter in Túrciam suscéptum peregrinátio est ad fídei fontes, ad christiánæ fídei radíces. Leo Quartus Décimus quintus est Póntifex, qui hanc Natiónem invísit. Paulus Sextus in Túrciam se cóntulit anno millésimo nongentésimo sexagésimo séptimo, Ioánnes Paulus Secúndus anno millésimo nongentésimo septuagésimo nono, Benedíctus Sextus Décimus anno bismillésimo sexto ac Francíscus anno bismillésimo quarto décimo. Pontíficum itínera apostólica in Túrciam, sicut et iter a Leóne Quarto Décimo nunc suscéptum, parum semper distant a témpore electiónis ad Summum Pontificátum, quasi hanc terram omnes Pontífices amplexári oscularíque vellent. iter in Líbanum peregrinátio est super vias pacis conciliándæ. Cedrórum Civitátem petivérunt Paulus Sextus anno millésimo nongentésimo sexagésimo quarto, qui ibi paulísper sistit, in Índiam peregrinatúrus; Ioánnes Paulus Secúndus anno millésimo nongentésimo nonagésimo séptimo ac Benedíctus Quartus Décimus anno bismillésimo duodécimo. Líbanus sicut arbor est, cuius simulácrum præ se fert velut insígne, scílicet cedrum, qui altitúdinem quadragínta metrórum et ultra attíngere potest. Ex pátula coma sua agnóscitur. Recípere vidétur, sícuti pópulus Libanénsis, omnes hómines, nulla iníta ratióne ac némine detrácto. Líbanus, sicut hæc arbor, vult ut pacis usque sit núntius atque ad Leónem Quartum Décimum recipiéndum est parátus.
NOTITIAE BREVIORES
Ex Audiéntiæ Generális catechési fériæ quartæ prætéritæ asséruit Póntifex «hóminem véluti donum recípere vitam», «quam in suo arcáno ipse experítur» atque continénter ea mente versátur.
Hæc háctenus; nova consequénti hebdómada habébitis. Valéte!
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui