Busca

Gravação do boletim em latim Gravação do boletim em latim 

Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News

No boletim deste domingo, Francisco celebra a Quarta-feira de Cinzas na basílica romana de Santa Sabina: “Voltar ao coração, voltar à verdade”. Na Audiência Geral da última quarta-feira, o Papa falou sobre o vício da acídia. Mensagem do Pontífice para a campanha “Fraternidade e Amizade Social” promovida pela Conferência Nacional dos Bispos do Brasil.

“HEBDÓMADA PAPAE”
   NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
                       Die séptimo décimo mensis Februárii anno bismillésimo vicésimo quarto

(TÍTULI)

Apud Románam Sanctae Sabínae basílicam diem Mercúrii Cínerum célebrat Francíscus, qui dicit ad “cor esse redeúndum, ad veritátem”.
In Audiéntia Generáli die praetérito Mercúrii de ignáviae vítio est locútus Póntifex.
Pontíficis núntius ad Institutiónem quae est “Fratérnitas et Sociális Amicítia”, quam státuit conferéntia episcopórum Brasiliéntium.

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latínos dicit Eugénius Murrali.

Ouça e compartilhe o boletim em latim!

(NOTÍTIAE)

Sacram Cínerum litúrgiam cum celebráret, Francíscus est hortátus ad persónas simulationésque deponéndas, ad “nostros furores temperándos, ad veritátem de nobis amplecténdam” et item ad Deum ex interióre ánimo íntegrum detegéndum. Refert Catharína Agorelius:
“Mundána invólucra” sunt deserénda et “ad cor est redeúndum”. Quod témpore quadragesimáli monet Póntifex. In basílica Sanctae Sabínae Pontíficis pérsonant verba, ubi idem sacram Cínerum litúrgiam una cum Paenitentiário Maióre, cardinále Máuro Piacenza, celebrávit. Mónuit ut id susciperétur quod Dei Paupérculus, “qui, vestiméntis depósitis, Patrem qui est in caelis fúnditus est ampléxus”. Mónita quidem praebéntur ad scaenas deseréndas, et ad interióra repeténda: “Sensim sine sensu, recónditum locum amíttimus, in quo sistámus et nos custodiámus ipsos, in mundo demérsos, in quo ómnia, commotiónes quoque et interióres ánimi affectiónes, 'sociáles’ fiunt – at quómodo sociále esse potest quod ex corde non manat?”. Ad hoc intérius iter suscipiéndum opórtet “de simulatiónis scaena decédere et ad cor redíre, ad veritátem illíus quod sumus” atque dare “locum precatióni silentíque adoratióni”.

In Generáli Audiéntia apud Áulam Páuli sexti hortátus est Póntifex ad ignáviae vítium ponderándum, quod ad “mortis desidérium” quasi defert, profligándum quidem per perseverántiam “erga minórem offícii mensúram”. Refert Amadéus Lomonaco:
“Ignávia” est defíciens cura atque – notum facit Póntifex – ad pigrítiam ducit, quae hómines “ignávos, pigros, inértes” reddit; “qui in eam íncidit mortis quasi desidério oppréssus vidétur: ómnia fastídiunt; cum Deo necessitúdo incómmoda fit; sanctióres quoque actus […] inútiles prorsus vidéntur”. Ignávia proelium “carens sensu” habétur. Sed medicaméntum datur, addit Francíscus: “est ánimus adhibéndus manéndi et recipiéndi illud ‘hic et nunc’ […] Dei praeséntiam atque, dum sanctórum doctrína tenétur, necésse est “mensúram serváre minórem offícii, metas prae se ferre quae praesto sunt, […] ex Iesu praesídio”. Audiéntiae sub éxitum Póntifex de pace est locútus: “Ne Ucraínae et Palaestínae et Ísrael calamitátem umquam obliviscámur, quae multa patiúntur. Pro his frátribus sororibúsque orémus, qui bello opprimúntur. Per hunc conversiónis cursum procedámus, Dei verbum audiéntes, indigéntes fratres coléntes ac progrediámur, oratiónes frequentántes, praesértim pacem in terrárum orbe peténtes”.

(NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE)

Síngulis annis observántiae quadragesimális princípio conferéntia episcopális Brasiliénsis fraternitátis Incéptum propónit. Sexagésimo interveniénte anniversário arguméntum designátur quod est “Fratérnitas et Sociális Amicítia”. Per appósitum núntium ad Brasiliénses epíscopos missum exóptat Francíscus ut Ecclésia Brasiliénsis “hómines communitatésque ádiuvet huius diléctae Natiónis in conversiónis procéssu […], divisiónibus cunctis, disparitátibus, ódio et violéntia posthábitis”.

Lóngius sumus progréssi, cétera eventúra, próxima hebdómada.

 

Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui

18 fevereiro 2024, 08:00